Carmen XXII : Eldrado abbati Florus supplex (v. 825-840)

(Œuvre )
 
"Carmen XXII : Eldrado abbati Florus supplex (v. 825-840)" dans la base Bibale-IRHT/CNRS (permalink : https://bibale.irht.cnrs.fr/551). Consultation du 14/04/2024.
'Hos cytarista puer lyricis concentibus ymnos Edidit in laudes, o bone Christe, tuas.'  
   

825 - 840  
Cipolla Carlo (éd.), Monumenta Novaliciensa vetustiora., II, p. 220-221  
Ci-dessous le texte de l'édition MGH Poet. 2 (E. Dümmler 1884) p. 549-550 http://www.mgh.de/dmgh/resolving/MGH_Poetae_2_S._549 ELDRADO ABBATI FLORUS SUPPLEX Hos cytarista puer lyricis concentibus ymnos Edidit in laudes, o bone Christe, tuas. Egregius vultu, forma speciosus amoena, Viribus invictus, moribus almificus, Numinis aetherei plenus, sacro ore melodus, Inclitus aeterni rex sator imperii, Cui cadit horrifici moles truculenta Philistei, Saxo fusa levi, trunca mucrone sui. Ursorum rabies, feritas insana leonum Sternitur et fracto gutture victa perit. Cedit et obsesso fugiens e pectore daemon, Conprimiturque pio regius ore furor. His igitur modulis larbalia monstra fugantur, Vincitur hostis atrox, crimina dira ruunt. Artubus auxilium, menti venit alma medela, Mors, morbus fugiunt, vita, salus redeunt. Iugibus idcirco precibus cantuque perenni Haec, pater, ex vestro personet ore lyra, Qua prisci cecinere senes, quos maxima Nili Hostia et alticrepi horruit unda sali, Quamque sacer longi corruptam erroribus aevi Reddidit antiquo Hieronimus decori, [550] Ingenio cuius pulchris instructa sagittis, Stellarum rutilo tota nitore micat, Quas studiosa manus multi sudore laboris Restituit priscis, te rogitante, locis. Namque per incultas errat dum lubrica palmas Dulcis et ambrosio tincta liquore lyra, Perdiderat fulvi radiantia signa metalli, Texerat et furvo fila canora situ. Sed tamen Hebraica rursus ratione polita, Ac simul Argolica denuo picta manu, Mellifluas caeli spargens trans sidera voces, Concrepat angelico carmina sacra sono. Nunc cape correctum gratanti corde volumen, Utque ita permaneat, da, pater, oro, operam. Nullus enim fructus conamina nostra sequetur, Erasis viciis qui bona subdidimus, Ni vigil atque sagax studio, pater optimo, vestro Conservet scriptor quae modo recta manent. Iamque vale, Florique tui sine fine memento, Ut valeat culpis ipse carere suis .  
[Carmen XXII.] Eldrado abbati Florus supplex  
Préface en vers au Psautier révisé  

Personne

Type Notice Date Lieu Commentaire

a été écrite (auteur) par
Florus Lugdunensis (v. 805/810-v. 860) LYON, Rhône-Alpes, France

Œuvre

Type Notice Date Lieu Commentaire
est commentée dans
Epistola Flori ad Hyldradum abbatem (v.825-840) LYON, Rhône-Alpes, France
Pierre Chambert-Protat (31/01/2013 09:34)
Hanno Wijsman (23/06/2023 15:31)