Reims, BM, 369, plat final (Note de Gilles d'Aspremont, 1412)

Provenance
 
"Reims, BM, 369, plat final (Note de Gilles d'Aspremont, 1412)" dans la base Bibale-IRHT/CNRS (permalink : https://bibale.irht.cnrs.fr/18985). Consultation du 13/05/2021.
Annotation  
1412/5/14  
'Iste liber est de antiquis libris ecclesie Remensis, et erat in capitulo. Et sunt in eo ualde plures tractatus et diuersi, et primo tractatus Oregenis de Singularitate clericorum et tractatus eiusdem Origenis de Sacrificiis propitiationis ; post prefatio Gaudentii episcopi ad Beniuolum, magistrum memoriae, et capitula ; postea tractatus in Exodum, et sunt septem tractatus ; post sequitur tractatus de lectione Euangelii primus, qui est in ordine octauus, et postea secundus tractatus de eadem lectione euangelii, qui est in ordine nonus ; et postea sequitur de lectione Exodi, qui est in ordine decimus ; postea, finitis paschalibus misteriis, incipiunt excepti tractatus de diuersis capitulis quorum primus tractatus est de Paralitico ; post sequitur tractatus de hoc uerbo quod dicit Saluator ; 'Nunc est iudicium mundi' ; deinde, in die Natalis Domini, contra auaritiam Iude et pro pauperibus. Item, tractatus de promissione aduentus Paraclyti ; item, tractatus de Machabeis martyribus ; item, tractatus eiusdem de prima die sue ordinationis ; item, tractatus de die dedicationis basilice concilii sanctorum ; item, responsio eiusdem ad Germanium, de Villico iniquitatis ; item, responsio eiusdem ad Paulum, dyaconum, de hoc quod Christus dixit : 'Quia pater maior me est' ; item quidam tractatus s. Hylari (...). Et in hoc finitur liber iste, qui continet in toto 101 folia, et nescitur quis eum dederit ecclesie, et bene indiget religari. Si quis autem furauerit, anathema sit. Quotatus [et numeratus] per [me Eg. de] Asperomonte, die XIIII maii, anno Domini M° CCCC° XII°.'  
Reims, BM, 369, plat final (Note de Gilles d'Aspremont, 1412)  
867   A l'intérieur du plat final.  
latin    

Personne

Type Notice Date Lieu Commentaire

a été élaboré(e) par
Gilles d'Aspremont (+ v.1415) 1412/5/14 Reims, Champagne-Ardenne, France

mentionne
Gilles d'Aspremont (+ v.1415) 1412/5/14 Reims, Champagne-Ardenne, France

mentionne
Reims, Chapitre cathédral Notre-Dame 1412/5/14 Reims, Champagne-Ardenne, France

Livre (exemplaire)

Type Notice Date Lieu Commentaire

est transmise par
Reims, Bibliothèque municipale, 0369 (E. 217)

témoigne de
Reims, Bibliothèque municipale, 0369 (E. 217) 1412/5/14
  
Jérémy Delmulle (10/02/2014 11:46)
Jérémy Delmulle (24/04/2014 14:54)